tou:g10-16_17:keltexte

1,19

Si memini, <fc #ff0000>fuerant</fc> tibi quattuor, Aelia, dentes:
\ \ \ expulit una duos tussis et una duos.
iam <fc #ff0000>secura</fc> potes totis tussire diebus:
\ \ \ nil istic quod <fc #ff0000>agat</fc> tertia tussis habet.

1,33 Bjarne

<fc #ff0000>Amissum</fc> non flet cum sola est Gellia patrem,
\ \ \ Si quis adest, <fc #ff0000>iussae</fc> prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudari, Gellia, <fc #ff0000>quaerit</fc>,
\ \ \ Ille <fc #ff0000>dolet</fc> vere, qui sine teste dolet.

1,64 Hannah

Bella es, <fc #ff0000>novimus</fc>, et <fc #ff0000>puella</fc>, verum est,
\ \ \ et <fc #ff0000>dives</fc>, quis enim potest negare?
sed cum te nimium, <fc #ff0000>Fabulla</fc>, laudas,
\ \ \ nec dives neque bella nec puella es.

1,97 Otis

Cum clamant omnes, loqueris tunc, <fc #ff0000>Naevole</fc>, tantum,
\ \ \ et te <fc #ff0000>patronum</fc> <fc #ff0000>causidicumque</fc> putas.
hac <fc #ff0000>ratione</fc> potest nemo non esse disertus.
\ \ \ ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.

2,67 Thea

<fc #ff0000>Occurris</fc> quocumque loco mihi, <fc #ff0000>Postume</fc>, clamas
\ \ \ protinus et prima est haec tua vox ‘<fc #ff0000>quid agis</fc>?’
hoc, si me decies una <fc #ff0000>conveneris</fc> hora,
\ \ \ dicis: habes puto tu, Postume, nil quod agas.


Kommentar: Martial spielt hier mit der Begrüßungsformel quid agis?, mit der das englische »How do you do?« vergleichbar ist, und den verschiedenen Bedeutungen von agere. Die kürzeste Begrüßung erfolgte üblicherweise mit salve oder (h)ave, die mit denselben Worten erwidert wurde; wollte der Gegrüßte ein Gespräch beginnen, antwortete er mit (h)ave et tu. quid agis? Zum Gruß streckte man die Hand mit erhobenem Zeigefinger aus; Händeschütteln erfolgte nur unter Freunden (vgl. Walter, S. 121); der Begrüßungskuß stellte eine nicht immer erwünschte Intimität her (s. 21).

3,27 Ben

Numquam me <fc #ff0000>revocas</fc>, venias cum saepe <fc #ff0000>vocatus</fc>:
\ \ \ ignosco, nullum si <fc #ff0000>modo</fc>, Galle, vocas.
invitas alios: <fc #ff0000>vitium</fc> est utriusque. ‘quod?’ inquis.
\ \ \ et mihi cor non est et tibi, Galle, <fc #ff0000>pudor</fc>.

3,51 Söncke

Cum faciem laudo, cum miror <fc #ff0000>crura</fc> manusque,
\ \ \ dicere, Galla, soles 'nuda <fc #ff0000>placebo</fc> magis',
et semper vitas <fc #ff0000>communia balnea</fc> nobis.
\ \ \ numquid, Galla, times ne tibi non <fc #ff0000>placeam</fc>?


Kommentar: 51,4 Offenbar hat Galla trotz ihrer verbalen ›Offenheit‹ etwas zu verbergen, und das epigrammatische Ich bezieht spielerisch ihre Scheu auf sich selbst.

4,33 Leon

Plena <fc #ff0000>laboratis</fc> habeas cum <fc #ff0000>scrinia</fc> libris,
\ \ \ emittis quare, Sosibiane, nihil?
‘edent <fc #ff0000>heredes</fc>’ inquis ‘mea <fc #ff0000>carmina</fc>.’ quando?
\ \ \ tempus erat iam te, Sosibiane, legi.


scrinia heißen zylinderförmige Behälter für Papyrusrollen, in Regalen aufgestellt.

5,9 Lisa

<fc #ff0000>Languebam</fc>: sed tu comitatus protinus ad me
\ \ \ venisti centum, <fc #ff0000>Symmache</fc>, discipulis.
centum me tetigere manus <fc #ff0000>aquilone gelatae</fc>:
\ \ \ non habui febrem, Symmache, nunc habeo.


Kommentar: Symmachus (sprechender Name): Kampfgefährte, Helfer; ein Arzt mit diesem Namen wird auch VI 70 und VII 18 erwähnt. 10,3 Regulus: der häufig erwähnte Gönner Martials; vgl. u.

5,73 Freya

Non donem tibi cur meos <fc #ff0000>libellos</fc>
\ \ \ <fc #ff0000>oranti</fc> totiens et <fc #ff0000>exigenti</fc>
<fc #ff0000>miraris</fc>, <fc #ff0000>Theodore</fc>? magna causa est:
\ \ \ dones tu mihi ne tuos libellos.

Metrum: Phalaceus

6,5 Viktoria

<fc #ff0000>Rustica</fc> mercatus multis sum <fc #ff0000>praedia</fc> nummis:
\ \ \ mutua des centum, <fc #ff0000>Caeciliane</fc>, rogo.
nil mihi respondes? tacitum te dicere credo
\ \ \ ‘non <fc #ff0000>reddes</fc>’: ideo, Caeciliane, rogo.

6,40 Aaron

Femina <fc #ff0000>praeferri</fc> potuit tibi nulla, <fc #ff0000>Lycori</fc>:
\ \ \ praeferri <fc #ff0000>Glycerae</fc> femina nulla potest.
haec erit hoc quod tu: tu non potes esse quod haec est.
\ \ \ <fc #ff0000>tempora</fc> quid faciunt! hanc volo, te volui.

8,12 Natalie

Uxorem quare <fc #ff0000>locupletem</fc> ducere nolim,
\ \ \ Quaeritis? Uxori nubere nolo meae.
<fc #ff0000>Inferior</fc> matrona suo sit, <fc #ff0000>Prisce</fc>, marito:
\ \ \ Non aliter fiunt femina virque <fc #ff0000>pares</fc>.

8,23

Esse tibi videor <fc #ff0000>saevus</fc> nimiumque <fc #ff0000>gulosus</fc>,
\ \ \ Qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
Si levis ista tibi <fc #ff0000>flagrorum</fc> causa videtur,
\ \ \ Ex qua vis causa <fc #ff0000>vapulet</fc> ergo cocus?

9,14 Yannik

Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,
\ \ \ Esse putas fidae pectus amicitiae?
<fc #ff0000>Aprum</fc> amat et <fc #ff0000>mullos</fc> et <fc #ff0000>sumen</fc> et <fc #ff0000>ostrea</fc>, non te.
\ \ \ Tam bene si cenem, noster amicus erit.


mullus -ī, m (gr. Fw.) Rotbarbe, Meerbarbe ostreum -ī, n (gr. Fdw.) Muschel, Auster (= ostrea)

11,34 Alisha

<fc #ff0000>Aedes</fc> emit <fc #ff0000>Aper</fc>, sed quas nec <fc #ff0000>noctua</fc> vellet
\ \ \ Esse suas: adeo nigra vetusque casa est.
Vicinos illi <fc #ff0000>nitidus</fc> Maro possidet hortos.
\ \ \ Cenabit belle, non habitabit Aper.

12,92 Tom

Saepe rogare soles, qualis sim, Prisce, futurus,
\ \ \ Si fiam <fc #ff0000>locuples</fc> simque repente <fc #ff0000>potens</fc>.
Quemquam posse putas <fc #ff0000>mores</fc> narrare futuros?
\ \ \ Dic mihi, si fias tu <fc #ff0000>leo</fc>, qualis eris?


Aufgaben

  • tou/g10-16_17/keltexte.txt
  • Zuletzt geändert: 2018/04/12 14:07
  • von 127.0.0.1